- ORBITAS
- ORBITASRomanis olim interdicta. Stat. l. 4. Sylv. 7. v. 33.Orbitas omni fugienda nisu etc.Vide Marcum Vertranium Maurum de Iure trium Liberorum c. 45. ut et elegantissimam Diatriben ad L. Iul. de Maritandis Ordinibus, apud I. Lipsium Commentar. ad Tacitum Annal. l. 3. Israelitis eadem probro habebatur, uti ex Sacris passim discimus. Vide quae de Caelibatu et Sterilitate, Auctores literis consignavêre, ut et hîc passim. Postmodum vero Orbitas in pretio esse apudRomanos coepit, qua de re sic graviter Plin. Prooem. l. 14. Nimirum alii subiêre ritus, circque alia mentes hominum detinentur. ----- Antea inclusis gentium imperiis intra ipsas, ideoque et ingeniis, quâdam sterilitate fortunae, necesse erat animi bona exercere: Regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes, immortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes. Quare abundabant et praemia et opera vitae. Posteris laxitas mundi et rerum amplitudo, damno fuit, postquam Senator censu legi coeptus --- postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio inquaestu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo: pessum iêre vitae pretia: omnesque a maximo bono (libertate) liberales dictae artes, in contrarium cecidêre ac servitute solâ profici coeptum etc. Quibus verbis quorsum respiciat, facile liquet. Hactenus Orbitas, de iis qui liberis carent, vel illos amiserunt. Sed et orbi liberi, qui patrem lugent ademptum: cuius utriusque notionis testem habemus Tullium. Vide G. Stewechium Elector. ad Arnob. l. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.